Sir 2

1Fili accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia, et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. 2Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis. 3Sustine sustentationes Dei: coniungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. 4Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: 5quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino humiliationis. 6Crede Deo, et recuperabit te. et dirige viam tuam, et spera in illum. Serva timorem illius, et in illo veterasce. 7Metuentes Dominum sustinete misericordiam eius: et non deflectatis ab illo ne cadatis. 8Qui timetis Dominum, credite illi: et non evacuabitur merces vestra. 9Qui timetis Dominum, sperate in illum: et in oblectationem veniet vobis misericordia. 10Qui timetis Dominum diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. 11Respicite filii nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est. 12Quis enim permansit in mandatis eius, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? 13Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata: et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. 14Vae duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis. 15Vae dissolutis corde, qui non credunt Deo: et ideo non protegentur ab eo. 16Vae his, qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas. 17Et quid facient, cum inspicere coeperit Dominus? 18Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum, conservabunt viam illius. 19Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei: et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. 20Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. 21Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, 22dicentes: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. 23Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.
Copyright information for VulgS